< Psalmorum 76 >

1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. [Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus.
2 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
3 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
4 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis;
5 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
6 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos
Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
7 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
8 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit
9 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
10 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi
Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
11 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili
Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,
12 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae
et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terræ.]

< Psalmorum 76 >