< Psalmorum 75 >
1 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
2 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
3 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
4 dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
5 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
6 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
7 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
8 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
9 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
10 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti