< Psalmorum 74 >
1 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae
Psalmus Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti in eo.
3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa
Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio sollemnitatis tuae. Posuerunt signa sua, signa:
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam
exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam.
7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.
10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem?
11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem?
12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae.
13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis.
14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Aethiopum.
15 tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham;
Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan.
16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem.
17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
Tu fecisti omnes terminos terrae: aestatem et ver tu plasmasti ea.
18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.
21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.
23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper
Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.