< Psalmorum 73 >

1 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
Psalmus Asaph. Defecerunt hymni David filii Iesse. Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde!
2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei.
3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum.
5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur:
6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua.
7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis.
8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
Posuerunt in caelum os suum: et lingua eorum transivit in terra.
10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis.
11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.
13 et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas:
14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me:
17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
Donec intrem in Sanctuarium Dei: et intelligam in novissimis eorum.
18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos dum allevarentur.
19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges
Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt:
22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.
23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum.
24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me
Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?
26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum
Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te
Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion
Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annunciem omnes praedicationes tuas, in portis filiae Sion.

< Psalmorum 73 >