< Psalmorum 69 >
1 in finem pro his qui commutabuntur David salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
2 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
3 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
4 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
5 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
6 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
7 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
8 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
9 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
10 et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
11 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
12 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
13 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
14 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
15 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
16 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
17 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
18 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
19 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
20 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
21 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
22 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
23 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
24 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
25 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
26 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
27 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
28 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
29 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
30 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
31 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
32 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
33 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
34 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
35 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
36 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea