< Psalmorum 68 >
1 in finem David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
2 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
3 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
4 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
5 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
6 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
7 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma
8 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
9 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam
10 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
11 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
12 rex virtutum dilecti dilecti; et speciei domus dividere spolia
13 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
14 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
15 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
16 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
17 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
18 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
19 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
20 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
21 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis
22 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
23 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
24 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
25 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum
26 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
27 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali
28 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
29 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
30 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
31 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
32 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo
33 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis
34 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus
35 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus