< Psalmorum 64 >
1 in finem psalmus David exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
2 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
3 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
4 ut sagittent in occultis inmaculatum
5 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
6 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
7 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
8 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
9 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
10 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde