< Psalmorum 63 >

1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
מזמור לדוד בהיותו במדבר יהודה ב אלהים אלי אתה-- אשחרך צמאה לך נפשי-- כמה לך בשרי בארץ-ציה ועיף בלי-מים
2 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
כן בקדש חזיתך-- לראות עזך וכבודך
3 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
כי-טוב חסדך מחיים שפתי ישבחונך
4 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
כן אברכך בחיי בשמך אשא כפי
5 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
כמו חלב ודשן תשבע נפשי ושפתי רננות יהלל-פי
6 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
אם-זכרתיך על-יצועי-- באשמרות אהגה-בך
7 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
כי-היית עזרתה לי ובצל כנפיך ארנן
8 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
דבקה נפשי אחריך בי תמכה ימינך
9 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
והמה--לשואה יבקשו נפשי יבאו בתחתיות הארץ
10 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
יגירהו על-ידי-חרב מנת שעלים יהיו
11 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
והמלך ישמח באלהים יתהלל כל-הנשבע בו כי יסכר פי דוברי-שקר

< Psalmorum 63 >