< Psalmorum 60 >
1 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
2 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
3 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
4 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
5 salvum fac dextera tua et exaudi me
6 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor
7 meus est Galaad et meus est Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus
8 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt
9 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
10 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris
11 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
12 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos