< Psalmorum 58 >
1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
Psalmus, in finem, ne corrumpas, David in tituli inscriptionem. Si vere utique iustitiam loquimini: recte iudicate filii hominum.
2 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant
Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestrae concinnant.
3 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
4 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas,
5 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
Quae non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter.
6 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
7 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur
Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
8 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.
9 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos
Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
10 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris
Laetabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
11 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra
Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.