< Psalmorum 56 >
1 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me
in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me
2 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me
conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me
3 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
4 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
5 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
6 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam
inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam
7 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
8 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua
vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua
9 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
10 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem
in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem
11 in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
12 in me sunt Deus vota tua; quae reddam laudationes tibi
in me sunt Deus vota tua; quae reddam laudationes tibi
13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium
quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium