< Psalmorum 52 >
1 in finem intellectus David cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
2 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum
3 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
4 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
5 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
6 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
7 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
8 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
9 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum