< Psalmorum 48 >

1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
Psalmus, Laus Cantici filiis Core secunda sabbati. Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.
2 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
Fundatur exultatione universae terrae mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni.
3 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.
4 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
Quoniam ecce reges terrae congregati sunt: convenerunt in unum.
5 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt:
6 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis,
7 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
8 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum.
9 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui.
10 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua
Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua.
11 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
Laetetur mons Sion, et exultent filiae Iudae, propter iudicia tua Domine.
12 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius.
13 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram
Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
14 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula
Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula.

< Psalmorum 48 >