< Psalmorum 46 >
1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
Psalmus, in finem, pro filiis Core pro occultis. Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.
2 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris
Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
3 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius.
4 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
5 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.
6 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra
Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
7 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
8 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram:
9 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne
auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni:
10 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
11 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.