< Psalmorum 36 >
1 in finem servo Domini David dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
Psalmus David, in finem, servo Domini. Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
2 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
3 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.
4 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
5 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
Domine in caelo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
6 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:
7 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
8 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos.
9 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen.
10 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
11 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatoris non moveat me.
12 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.