< Psalmorum 3 >
1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me
Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me.
2 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius diapsalma
Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo eius.
3 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
4 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo.
5 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me.
6 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus
Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus.
7 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.
8 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.