< Psalmorum 28 >
1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum