< Psalmorum 25 >

1 psalmus David ad te Domine levavi animam meam
Psalmus David, in finem. Ad te Domine levavi animam meam:
2 Deus meus in te confido non erubescam
Deus meus in te confido, non erubescam:
3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
4 confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et semitas tuas doce me
Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.
5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt.
7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu; propter bonitatem tuam Domine
Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.
8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas.
10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius
Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.
11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.
12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit.
13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram.
14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis
Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.
17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.
19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
Innocentes et recti adhaeserunt mihi: quia sustinui te.
22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.

< Psalmorum 25 >