< Psalmorum 2 >
1 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.
2 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
3 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
Qui habitat in caelis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.
4 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
5 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius.
6 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
7 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
8 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
9 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram.
10 servite Domino in timore et exultate ei in tremore
Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore.
11 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta
Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
12 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.