< Psalmorum 148 >

1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
Alleluia. Laudate Dominum de caelis: laudate eum in excelsis.
2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.
3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae, et lumen.
4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
Laudate eum caeli caelorum: et aquae omnes, quae super caelos sunt,
5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae faciunt verbum eius:
9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.
10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
Bestiae, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatae:
11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
Reges terrae, et omnes populi: principes, et omnes iudices terrae.
12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen eius solius
quia exaltatum est nomen eius solius.
14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
Confessio eius super caelum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.

< Psalmorum 148 >