< Psalmorum 147 >
1 alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda decoraque; laudatio
2 aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit
3 qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum
4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans
5 magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus
6 suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram
7 praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara
8 qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum
9 et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum
10 non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei
11 beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius
12 alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion
13 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
14 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
15 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius
16 qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
17 mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit
18 emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae
19 qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel
20 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis