< Psalmorum 144 >
1 David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.
2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.
3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt.
5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
Domine inclina caelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:
7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum.
8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi.
10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:
11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:
12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
Quorum filii, sicut novellae plantationes in iuventute sua. Filiae eorum compositae: circumornatae ut similitudo templi.
13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis:
14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus: neque clamor in plateis eorum.
15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius
Beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.