< Psalmorum 143 >

1 psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia
Psalmus David, Quando eum filius suus persequebatur eum Absalom filius eius. Domine exaudi orationem meam: auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua iustitia.
2 et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
3 quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi
Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi:
4 et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum
et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
5 memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
6 expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma
Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi:
7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum
Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.
8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.
9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi
Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi:
10 doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam:
11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam
propter nomen tuum Domine vivificabis me, in aequitate tua. Educes de tribulatione animam meam:
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum
et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.

< Psalmorum 143 >