< Psalmorum 142 >
1 intellectus David cum esset in spelunca oratio voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
2 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
3 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
4 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
5 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
6 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
7 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi