< Psalmorum 141 >
1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum (Sheol )
sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum (Sheol )
8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam