< Psalmorum 135 >
1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum:
2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave.
4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi.
5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis
Educens nubes ab extremo terrae: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis:
8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
Et misit signa, et prodigia in medio tui Aegypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius.
10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes:
11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
Domine nomen tuum in aeternum: Domine memoriale tuum in generatione et generationem.
14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur.
15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis.
19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino.
20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.