< Psalmorum 130 >
1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
Canticum graduum. De profundis clamavi ad te Domine:
2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
Domine exaudi vocem meam: Fiant aures tuae intendentes, in vocem deprecationis meae.
3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit?
4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius:
5 speravit anima mea in Domino
speravit anima mea in Domino.
6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino.
7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.
8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.