< Psalmorum 130 >
1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
Canticum graduum. [De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus:
5 speravit anima mea in Domino
speravit anima mea in Domino.
6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.]