< Psalmorum 125 >
1 canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat
Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat
2 in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum
in Ierusalem. Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
4 benefac Domine bonis et rectis corde
Benefac Domine bonis, et rectis corde.
5 declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel
Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.