< Psalmorum 115 >
1 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
2 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
3 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
4 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
5 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
6 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
7 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
8 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
9 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
10 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
11 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
12 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
13 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
14 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
15 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
16 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
17 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum ()
18 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum