< Psalmorum 11 >
1 in finem psalmus David in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
2 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
3 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit
4 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
5 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
7 quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius