< Psalmorum 103 >
1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:
4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:
5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ juventus tua:
6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israël voluntates suas.
8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.
15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino
Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.