< Psalmorum 10 >
1 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione
Ut quid Domine recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
2 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant
Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
3 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur
Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et iniquus benedicitur.
4 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret
Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem irae suae non quaeret.
5 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur
Non est Deus in conspectu eius: inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur iudicia tua a facie eius: omnium inimicorum suorum dominabitur.
6 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo
Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
7 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor
Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo: sub lingua eius labor et dolor.
8 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem
Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
9 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum
Oculi eius in pauperem respiciunt: insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem dum attrahit eum.
10 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum
In laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
11 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem
Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem.
12 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum
Exurge Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum.
13 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret
Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
14 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras: ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor.
15 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur
Contere brachium peccatoris et maligni: quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
16 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius
Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi: peribitis Gentes de terra illius.
17 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua
Desiderium pauperum exaudivit Dominus: praeparationem cordis eorum audivit auris tua.
18 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram
Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.