< Proverbiorum 6 >
1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
[Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam:
2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.]
6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
[Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;
11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.]
12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
[Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;
13 annuit oculis terit pede digito loquitur
annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]
16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
[Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]
20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
[Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.
23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:
24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus?
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam;
31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur:
34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,
35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima
nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]