< Proverbiorum 5 >
1 fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam,
2 ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris.
3 favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius.
4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
5 pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant (Sheol )
Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. (Sheol )
6 per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
Per semitam vitæ non ambulant, vagi sunt gressus eius, et investigabiles.
7 nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
Nunc ergo fili mi audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius.
9 ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli.
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
Pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui:
16 deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
17 habeto eas solus nec sint alieni participes tui
Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ:
19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
cerva charissima, et gratissimus hinnulus. ubera eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
Quare seduceris fili mi ab aliena, et foveris in sinu alterius?
21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus eius considerat.
22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.