< Proverbiorum 24 >

1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:
2 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus:
6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
7 excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum.
8 qui cogitat malefacere stultus vocabitur
Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:
9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.
11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
15 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:
18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios:
20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis:
22 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?
23 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
25 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
26 labia deosculabitur qui recta verba respondet
Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.
28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
29 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.
30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas:
34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

< Proverbiorum 24 >