< Proverbiorum 23 >

1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae apposita sunt ante faciem tuam:
2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam,
3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
ne desideres de cibis eius, in quo est panis mendacii.
4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
Noli laborare ut diteris: sed prudentiae tuae pone modum.
5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere: quia facient sibi pennas quasi aquilae, et volabunt in caelum.
6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos eius:
7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
quoniam in similitudinem arioli, et coniectoris, aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi: et mens eius non est tecum.
8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
Cibos, quos comederas, evomes: et perdes pulchros sermones tuos.
9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
In auribus insipientium ne loquaris: qui despicient doctrinam eloquii tui.
10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
Ne attingas parvulorum terminos: et agrum pupillorum ne introeas:
11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
Propinquus enim illorum fortis est: et ipse iudicabit contra te causam illorum.
12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
Ingrediatur ad doctrinam cor tuum: et aures tuae ad verba scientiae.
13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis (Sheol h7585)
Tu virga percuties eum: et animam eius de inferno liberabis. (Sheol h7585)
15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:
16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
et exultabunt renes mei, cum locuta fuerint recta labia tua.
17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
Non aemuletur cor tuum peccatores: sed in timore Domini esto tota die:
18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur.
19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
Audi fili mi, et esto sapiens: et dirige in via animum tuum.
20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt:
21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
Audi patrem tuum, qui genuit te: et ne contemnas cum senuerit mater tua.
23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
Exultat gaudio pater iusti: qui sapientem genuit, laetabitur in eo.
25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exultet quae genuit te.
26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
Praebe fili mi cor tuum mihi: et oculi tui vias meas custodiant.
27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
Fovea enim profunda est meretrix: et puteus angustus, aliena.
28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
Cui vae? cuius patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?
31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande,
32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo:
35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
et dices: Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi: quando evigilabo, et rursus vina reperiam?

< Proverbiorum 23 >