< Proverbiorum 20 >
1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
[Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.
3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?]
7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
[Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
9 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato?
10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.
13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
14 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.]
16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
[Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:
21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.
23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.
24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?
25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.]
26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
[Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
28 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
30 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris
Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.]