< Proverbiorum 2 >

1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te,
2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
ut audiat sapientiam auris tua: inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae:
4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies:
6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
quia Dominus dat sapientiam: et ex ore eius prudentia, et scientia.
7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
servans semitas iustitiae, et vias sanctorum custodiens.
9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
Tunc intelliges iustitiam, et iudicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam.
10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit:
11 consilium custodiet te prudentia servabit te
consilium custodiet te, et prudentia servabit te,
12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
ut eruaris a via mala, et ab homine, qui perversa loquitur:
13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas:
14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
qui laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis:
15 quorum viae perversae et infames gressus eorum
quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum.
16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea, quae mollit sermones suos,
17 et relinquit ducem pubertatis suae
et relinquit ducem pubertatis suae,
18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
et pacti Dei sui oblita est. inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius. (questioned)
19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitae.
20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
Ut ambules in via bona: et calles iustorum custodias.
21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.
22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea
Impii vero de terra perdentur: et qui inique agunt, auferentur ex ea.

< Proverbiorum 2 >