< Proverbiorum 19 >
1 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens.
2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
Ubi non est scientia animae, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet.
3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
Stultitia hominis supplantat gressus eius: et contra Deum fervet animo suo.
4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
Divitiae addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi, quos habuit, separantur.
5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
Testis falsus non erit impunitus: et qui mendacia loquitur, non effugiet.
6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit:
8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.
9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
Falsus testis non erit impunitus: et qui loquitur mendacia, peribit.
10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
Non decent stultum deliciae: nec servum dominari principibus.
11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
Doctrina viri per patientiam noscitur: et gloria eius est iniqua praetergredi.
12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius.
13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
Dolor patris, filius stultus: et tecta iugiter perstillantia, litigiosa mulier.
14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
Domus, et divitiae dantur a parentibus: a Domino autem proprie uxor prudens.
15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit viam suam, mortificabitur.
17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
Foeneratur Domino qui miseretur pauperis: et vicissitudinem suam reddet ei.
18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
Erudi filium tuum, ne desperes: ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
Qui impatiens est, sustinebit damnum: et cum rapuerit, aliud apponet.
20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
Multae cogitationes in corde viri: voluntas autem Domini permanebit.
22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
Homo indigens misericors est: et melior est pauper quam vir mendax.
23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
Timor Domini ad vitam: et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessimi.
24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
Pestilente flagellato stultus sapientior erit: si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
Qui affligit patrem, et fugit matrem, ignominiosus est et infelix.
27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
Non cesses fili audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae.
28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
Testis iniquus deridet iudicium: et os impiorum devorat iniquitatem.
29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus
Parata sunt derisoribus iudicia: et mallei percutientes stultorum corporibus.