< Proverbiorum 16 >

1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
Hominis est animam praeparare: et Domini gubernare linguam.
2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
Omnes viae hominis patent oculis eius: spirituum ponderator est Dominus.
3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
Universa propter semetipsum operatus est Dominus: impium quoque ad diem malum.
5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
Abominatio Domini est omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viae bonae, facere iustitiam: accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias.
6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
Misericordia et veritate redimitur iniquitas: et in timore Domini declinatur a malo.
7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.
8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate.
9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
Cor hominis disponit viam suam: sed Domini est dirigere gressus eius.
10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius.
11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
Pondus et statera iudicia Domini sunt: et opera eius omnes lapides sacculi.
12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
Abominabiles regi qui agunt impie: quoniam iustitia firmatur solium.
13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
Voluntas regum labia iusta: qui recta loquitur, diligetur:
14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
Indignatio regis, nuncii mortis: et vir sapiens placabit eam.
15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
In hilaritate vultus regis, vita: et clementia eius quasi imber serotinus.
16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
Semita iustorum declinat mala: custos animae suae servat viam suam.
18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
Contritionem praecedit superbia: et ante ruinam exaltatur spiritus.
19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
Eruditus in verbo reperiet bona: et qui sperat in Domino, beatus est.
21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
Qui sapiens est corde, appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio, maiora reperiet.
22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
Fons vitae eruditio possidentis: doctrina stultorum fatuitas.
23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
Cor sapientis erudiet os eius: et labiis eius addet gratiam.
24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
Favus mellis, composita verba: dulcedo animae, sanitas ossium.
25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
Est via quae videtur homini recta: et novissima eius ducunt ad mortem.
26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum:
27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
Vir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit.
28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
Homo perversus suscitat lites: et verbosus separat principes.
29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
Vir iniquus lactat amicum suum: et ducit eum per viam non bonam.
30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
Corona dignitatis senectus, quae in viis iustitiae reperietur.
32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.

< Proverbiorum 16 >