< Proverbiorum 16 >

1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
[Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.
3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.]
10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
[Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.]
16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
[Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam.
18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.]
23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
[Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium.
25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.]

< Proverbiorum 16 >