< Proverbiorum 14 >

1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
Sapiens mulier aedificat domum suam: insipiens extructam quoque manibus destruet.
2 ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via.
3 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
In ore stulti virga superbiae: labia autem sapientium custodiunt eos.
4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est: ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
Testis fidelis non mentietur: profert autem mendacium dolosus testis.
6 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
Quaerit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentium facilis.
7 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiae.
8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
Sapientia callidi est intelligere viam suam: et imprudentia stultorum errans.
9 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
Stultis illudet peccatum, et inter iustos morabitur gratia.
10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
11 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
Domus impiorum delebitur: tabernacula vero iustorum germinabunt.
12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
Est via, quae videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem.
13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
Innocens credit omni verbo: astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius.
16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
Sapiens timet, et declinat a malo: stultus transilit, et confidit.
17 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
Impatiens operabitur stultitiam: et vir versutus odiosus est.
18 possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
Possidebunt parvuli stultitiam, et expectabunt astuti scientiam.
19 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
Iacebunt mali ante bonos: et impii ante portas iustorum.
20 etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Qui credit in Domino, misericordiam diligit.
22 errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
Errant qui operantur malum: misericordia et veritas praeparant bona.
23 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
In omni opere bono erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
24 corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
Corona sapientium, divitiae eorum: fatuitas stultorum, imprudentia.
25 liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
Liberat animas testis fidelis: et profert mendacia versipellis.
26 in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes.
27 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis.
28 in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis.
29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.
30 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia.
31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
In malitia sua expelletur impius: sperat autem iustus in morte sua.
33 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
34 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum.
35 acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit
Acceptus est regi minister intelligens: iracundiam eius inutilis sustinebit.

< Proverbiorum 14 >