< Proverbiorum 13 >

1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur.
2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem praevaricatorum iniqua.
3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur.
5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur.
6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat.
7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
Redemptio animae viri, divitiae suae: qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
Lux iustorum laetificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
Substantia festinata minuetur: quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
Spes, quae differtur, affligit animam: lignum vitae desiderium veniens.
13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Animae dolosae errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur.
14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis.
15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago.
16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas.
18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala.
20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur.
21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona.
22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris.
23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio.
24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
Qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit.
25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis
Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.

< Proverbiorum 13 >