< Proverbiorum 13 >

1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
[Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua.
3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.
5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.]
7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
[Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.]
13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
[Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur.
14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.]
21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
[Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.
25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis
Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.]

< Proverbiorum 13 >