< Proverbiorum 12 >
1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est.
2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit,
3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
Non roborabitur homo ex impietate: et radix iustorum non commovebitur.
4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo in ossibus eius, quae confusione res dignas gerit.
5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
Cogitationes iustorum iudicia: et consilia impiorum fraudulenta:
6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
Verba impiorum insidiantur sanguini: os iustorum liberabit eos.
7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
Verte impios, et non erunt: domus autem iustorum permanebit.
8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
Doctrina sua noscitur vir: qui autem vanus et excors est, patebit contemptui.
9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane.
10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
Novit iustus iumentorum suorum animas: viscera autem impiorum crudelia.
11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, stultissimus est. Qui suavis est in vini morationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
Desiderium impii monumentum est pessimorum: radix autem iustorum proficiet.
13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia.
14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
Via stulti recta in oculis eius: qui autem sapiens est, audit consilia.
16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
Fatuus statim indicat iram suam: qui autem dissimulat iniuriam, callidus est.
17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
Qui quod novit loquitur, iudex iustitiae est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est.
19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
Dolus in corde cogitantium mala: qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
Non contristabit iustum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.
22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
Abominatio est Domino labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei.
23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
Homo versatus celat scientiam: et cor insipientium provocat stultitiam.
24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
Manus fortium dominabitur: quae autem remissa est, tributis serviet.
25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur.
26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos.
27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
Non inveniet fraudulentus lucrum: et substantia hominis erit auri pretium.
28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
In semita iustitiae, vita: iter autem devium ducit ad mortem.