< Proverbiorum 11 >

1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
Statera dolosa, abominatio est apud Dominum: et pondus æquum, voluntas eius.
2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
Simplicitas iustorum diriget eos: et supplantatio perversorum vastabit illos.
4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
Non proderunt divitiæ in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte.
5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
Iustitia simplicis diriget viam eius: et in impietate sua corruet impius.
6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
Iustitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui.
7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et expectatio solicitorum peribit.
8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
Iustus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo.
9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
Simulator ore decipit amicum suum: iusti autem liberabuntur scientia.
10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
In bonis iustorum exultabit civitas: et in perditione impiorum erit laudatio.
11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
Benedictione iustorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur.
12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit.
13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia.
15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit.
16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias.
17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
Benefacit animæ suæ vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit.
18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
Impius facit opus instabile: seminanti autem iustitiam merces fidelis.
19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
Clementia præparat vitam: et sectatio malorum mortem.
20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
Abominabile Domino cor pravum: et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
Manus in manu non erit innocens malus: semen autem iustorum salvabitur.
22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
Desiderium iustorum omne bonum est: præstolatio impiorum furor.
24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
Anima, quæ benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium.
27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
Bene consurgit diluculo qui quærit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
Qui confidit in divitiis suis, corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt.
29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti.
30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
Fructus iusti lignum vitæ: et qui suscipit animas, sapiens est.
31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator
Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?

< Proverbiorum 11 >