< Philippenses 3 >

1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
De cetero fratres mei gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
2 videte canes videte malos operarios videte concisionem
Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fiduciam habentes,
4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem Pharisæus,
6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela:
7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Iesu: quæ ex Deo est iustitia in fide
10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius: configuratus morti eius:
11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis:
12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Iesu.
13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quæ sunt priora, extendens meipsum,
14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Iesu.
15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:
19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum,
21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia
qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subiicere sibi omnia.

< Philippenses 3 >