< Liber Numeri 8 >
1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt
Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur praecipe ut lucernae contra borean e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
3 fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi
Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi.
4 haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum
Haec autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quae ex utroque calamorum latere nascebantur: iuxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
5 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
6 tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos
Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos
7 iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
iuxta hunc ritum: Aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suae. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,
8 tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
tollent bovem de armentis, et libamentum eius similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:
9 et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel
et applicabis Levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine filiorum Israel.
10 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos
Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos.
11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius
et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius.
12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis
Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino
Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius, et consecrabis oblatos Domino,
14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei
ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei.
15 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel
et postea ingrediantur tabernaculum foederis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel.
16 pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos
Pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.
17 mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi
Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in Terra Aegypti, sanctificavi eos mihi:
18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel
et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel:
19 tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio populi, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo foederis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad Sanctuarium.
20 feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi
Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitas quae praeceperat Dominus Moysi:
21 purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius. Sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
23 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
24 haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis
Haec est lex Levitarum, A viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis.
25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt
Cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt:
26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis
eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodiant quae sibi fuerunt commendata, opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.