< Liber Numeri 8 >
1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt
Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
3 fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi
Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.
4 haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum
Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
5 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
6 tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos
Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos
7 iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,
8 tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:
9 et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel
et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.
10 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos
Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.
11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius
Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.
12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis
Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino
Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,
14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei
ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.
15 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel
Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.
16 pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos
Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.
17 mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi
Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi:
18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel
et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,
19 tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.
20 feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi
Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi:
21 purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
23 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
24 haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis
Hæc est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.
25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt
Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt,
26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis
eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.